REGNUM

REGNUM
REGNUM
is Reip. status dicitur, in quo penes unum rerum summa est; aliquando absolute, aliquando cum moderamine. Polybius a Monarchia sic distinguit, ut Monarchiam dicat, si quis robore corporis et animi viribus praestans sibi ipsi Imperium et Principatum alicuius pipuli sumat et obtineat, sine voluntario Populi consensu: Regnum vero, cum subditorum voluntate ac consensu summa potestas uni alicui conceditur, l. 6. Ibidem, quomodo e Monarchia Regnum oriatur, pluribus edisserit. Apud Romanos, defunctô Rege aliquô, Senatus a Populo accipiebat potestatem constituendae, ad quam placeret formam, Reip. Itaque Interreges creabat, qui Virum eligebant optimum, nullô civium, sociorum, aut exterorum discrimine, quem Regem constituerent: in quem, si Senatus Populique consentirent suffragia, et addicerent auspicia, assumebat is imperium; quod si horum trium aliquid deesset, alter nominabatur et post hunc tertius, nisi secundus ille probaretur, Deorum hominumque iudiciis. Et hâc quidem retione omnes Reges, post Romulum, im perium nacti sunt, praeter Servium Tullium et Tarquinium Superbum, qui non legitime ad Regnum pervenerunt. Romulus autem, cum nullus adhuc Senatus esset, a Populo communi consensu Rex declaratus est; cui tamen populi declarationi obtemperare prius noluit, quam Deus auspiciô certô comprobâsset illam electionem: ac dein hunc morem instituit, ne quis nisi auspicato Regnum assumeret, Magistratumque iniret, uti refert Dionysium, l. 2. qui etiam addit, observatum hoc apud Romanos esse longô tempore, non solum sub Regibus, verum etiam sublatô Regnô, in Consulum, Praetorum, coeterorumque Magistratuum Comitiis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 3. ubi de officio Regis, Regnique insignibus multa addit egregia. Regnorum ordo ex situ non magnitudine aut nobilitate, per omnes mundi partes, cum appellationibus Italicis, Gallicisque sequens est.
REGENA EUROPAE. Gallicum, Regno di Francia, Royaume de France. Hispanum, de Psagna, d'Espagne. Anglicum, d'Inghilterra, d'Angleterre. Scotieum, di Scotia, d'Escosse. Hibernicum, d'Irlanda, d'Irlande. Bohemicum, di Bohemia, de Bobeme. Danicum, di Danemarcha, de Danemarck. Novegicum, di Norvegia, de Norwegue. Suecicum, di Suecia, de Suede. Polonicum, di Polonia, de Pologne. Moschicum, di Moscovia, de Moscovie. Tauroscythicum, di Tartaria, de la petite Tartarie. Dacicum, di Transilvania, Moldavia, et Walachia, les pais tributaires du Turc. Turcicum, del gran Turco, l'Estat du Turc en Europe. Hungaricum, d'Ongaria, de Hongrie. Neapolitanum, di Napoli, de Naples. Lusitanicum, di Portugallo, de Portugal. Siculum, de Sicilia, de Sicile. Sardoum, di Sardegna, de Sardaigne. REGNA AFRICAE. Aegyptium, Regne d'Egitto, l'Egypto, seu Misir. Tripolitanum, de Tripoli. Africum, sive Tunisium, di Tunisi, le Royaume de Tunis. Numidicum, di Constantina, de Constantine. Mauritaniae Caesariensis, et Telensinum, di Algieri, d'Alger. Maruitaniae Tingitanae, geminum; Fessanum, di Fez; Marochium, di Marocco, de Maroc. Nigritarum multiplex, di Negri, de pais des Nggres. Guineae, de Guinee. Beninum, de Benin. Aethiopum iuxta Aequatorem ad occidentem multiplex, di Damut, de Damout. Hesperiorum Aethiopum, di Congo. Agisymbae ad occasum, di Loanga, ad ortum, di Cefala, interius, di Monomotapa. Prassium, di Mozambique. Raptium, di Quiloa. Melindium, di Melinde. Azanium, di Xoa e Barva. Troglodyticum, di Adel. Barnagassium, di Barnagasse, e Barnagas. INTERIORA: Garamantum, di Garama, seu de Berdoa. Nubarum, della Nubia, de la Nubie. Meroes et Sabae, di Gueguera. Aethiopiae, del Prete Iani, du gran Neguz, ou l'Abissinie. Aethiopiae ultra Aequatorem, di Monemugi, Muiacum, de Muiaco. Macocum, de Macoco. Giringbomba, de Giringbomba. Galatum, des Gales. Haec divisio Africae partim antiqua, et partim recens est. Sed partes Africae hodie aliter se habent. Vide Africa. REGNA ASIAE: Asiae minoris, regno dell' Anatolia, l'Anatolie. Syriae, della Soria, la Sourie. Tyrium, della Fenicia. Caelesyriae, di Damasco, de Damas. Palaestinae, di Terra Santa, la Terre Sainte. Armeniae maioris, dell' Armenia maggiore, de l'Armenie. (Quae omnia Turcis parent, cum Colchide, et Sarmatia iuxta Euxinum mare.) Haecregna, seu melius regiones istae, Asia minor, Armenia, Syria, sub qua Phoenicia seu Tyrium, et Caelesyria cum Palaestina, subsuntdominio Turcarum; sed non Colchis et Sarmatia ad Pontum Euxinum, quae proprios habent Reges. Colchidis. de la Georgie. Arabiae multiplex, l'Arabie. Babyloniae, di Bagdet. Persicum, di Persia, la Perse. mauralnahariae, de Maurenaher. Scythicum intra Imaum montem, di Zagatay. Scythicum extra Imaum montem, di Cambalu. Sericum, del Catayo. Thibeti, du Thibet. Tangutum, de Tangut. Niucanum, de Niuche. Indiae citerioris, dell' Indostan, multiplex. Cambaicum, di Cambaia, seu Guzurate. Decanum, di Decan. Calecutium, di Calecut. Onorium, d'Onor, cui unitum est regnum Baticalae. Cananorium, di Cananor. Colchicum, di Cochin. Colaicum, di Coulan. Taprobanae, di Zeilan, de l'Isle de Ceylan, multiplex. Narsingaeum, di Narsinga, melius de Bisnagar. Orissaeum, d'Orissa, melius de Golconde. Maldivarum, des Maldrves. Indiae ulterioris multiplex, Gangeticum, di Bengala. Arracanium, d' Arracan. Avaeum, di Ava. Bermaeum, di Berma, seu di Brtma. Martabanium, de Martaban. Canaranum, de Canarane. Tanguum, de Tangu. Pegoum, de Pegu. Cocinsinae, de la Cochinchine. Tunchinum, du Tunquin. Malacitanum, di Malacca. Aureae Chersonesi, di Sumatra, de l'Iste de Samatra, multiplex. Iabadium, della Giava, de l'Iste de Iava, multiplex. Borneum, de l'Iste Borneo, multiplex. Macassariae, de Macasar en l'Islle Celebes. Ternataeum, de Ternate. Siamium, de Siam. Camboium, de Camboie. Sinarum, della China, l'Empire de la Chine. Iaponium, del Giappone, le Iapon.
REGNA NOVI ORBIS, SEU AMERICAE: Mexicanum, Regno del Mexico, de la nouvelle Espagne. Peruvium, del Peru, du Perou. Brasilium, del Brasil, du Bresil. Novum regnum Mexicanum, du nouveau Mexique. Apalacitanum, des Apalaches. Novum regnum Granatense, le nouveau royaume de Grenade. Insularum, di S. Domingo, des istles S. Domingue et Cuba. Novae Franciae, de la nouvelle France. Ciles, du Chili vide quodque suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Regnum — Regnum, REGNUM может обозначать REGNUM  негосударственное федеральное информационное агентство, распространяющее новости России и ближайшего зарубежья от собственных корреспондентов, дочерних агентств и партнеров. Сфера вещания ИА REGNUM… …   Википедия

  • Regnum — bezeichnet: in historischem Kontext eine Herrschaft, einen Herrschaftsbereich oder eine Herrschaftszeit, siehe auch Reich, Interregnum, Regna in der Biologie eine Ebene in der Systematik, siehe Reich (Biologie). ein Computerspiel, siehe Regnum… …   Deutsch Wikipedia

  • Regnum — can refer to *Kingdom (biology) *Regnum news agency, a Russian news agency *Regnum Online, a computer game …   Wikipedia

  • Regnum —   [lateinisch] das, s, Regierungs(zeit), Herrschaft; (König )Reich. Regnum Teutonic(or)um, im 10. Jahrhundert amtliche Bezeichnung des aus dem Ostfränkischen Reich hervorgegangenen »Reiches der Deutschen« (deutsch Regnum, das spätere Heilige… …   Universal-Lexikon

  • Regnum — (lat.), 1) die königliche Würde, Regierung; 2) Königreich, s. Reich …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Regnum — (lat.), die königliche Würde, Regierung; Königreich; dann überhaupt soviel wie Reich …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Regnum — ⇒ Reich …   Deutsch wörterbuch der biologie

  • REGNUM — У этого термина существуют и другие значения, см. Regnum (значения). Regnum Логотип REGNUM Главный редактор Виген Акопян …   Википедия

  • Regnum — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Adveniat Regnum Tuum est un vers du Notre Père. Lotharii Regnum est le nom médiéval de la Lotharingie. Regnum Christi est un mouvement d apostolat de l… …   Wikipédia en Français

  • Regnum — Re|gnum* das; s <aus lat. regnum »Königsherrschaft, Königreich«> Regierung[szeit], Herrschaft, [König]reich …   Das große Fremdwörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”